[ Pobierz całość w formacie PDF ]

rei etiam exceptionis caput aperte declarare. Hoc enim praetermisso,
uersabitur uterque tanquam in tenebris nebulaeque iudici offundentur,
ignaro quid in ludicando sequi debeat. Illud etiam minime ferendum est
in accusatoribus defensoribusque, ut magna hominum frequentia stipati
aut etiam armis accincti ueniant in iudicium. Quorsum enim et cateruae
eiusmodi, et arma pertinere intelligenda, quam ad metum incutiendum
et iudici, et aduersario? Audiui magnum quendam et iudiciorum exper-
tum uirum, cum narraret inter potentes et infimae sortis homines nul-
lum eiusmodi iudicium longissimo iam interuallo celebratum esse, in
quo potens quamuis nocens condemnaretur; concordia causas tales fere
expediri, ut ad potentem lucri aliquid perueniat, uel summa aduersarii
iniuria. Sin causa potentem cadere contingat, tunc tam iudici quam ad-
uersario insidias strui et pericula intentari. Ergo omnes cateruae, omnla
arma a subselliis iudicum amoueantur. Soli adueniant, inter quos res
agitur, ad eum locum, ubi respectus nullus est personarum. Decet enim
iudicem maiestate sui magiistratus ac legibus ipsis ab omni ui tectum
esse, quo liberius de re omni sententiam ferat iusticlae congruentem.
Decet conditioni hominum quamuis tenuium contra periculosissimas
omnium potentias consulere ac prouidere, decet omnes ad iudicem
uenire, tanquam ad tutorem iusticiae atque ad eum, qui ius dubium
explicet peruersisque hominum affectionibus modum imponat.
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
55
2. Non minus necessarium, ut in eos, qui in rempublicam uel hono-
ribus obtinendis, uel facinoribus aliiis perpetrandis aliquid commisis-
sent, publice accusatores constituantur. Etsi emm iure optimo omnes ad
publicas accusationes admittendi sunt, quod crimen et iniuria ad omnes
pertineat, tamen quia et nomen accusatoris sustinere graue sit et officio
fungi multo grauius, minore inuidia laborabunt, quibus haec persona a
republica erit imposita. Idem de defensoribus sentiendum, ut constitu-
antur qui reorum causas tueantur. Qui reus non est earum facultatum, ut
soluere possit aduocato, qui se tueatur, huic respublica curet eiusmodi
patronum suo sumptu, ne quis ob inopiam uel sua imperitia, uel ludicis
errore, minus iuste condemnetur. Curent autem tam accusatores quam
defensores, ut se strenuos gerant muneribus suis exequendis. Tam enim
interest reipublicae sontes puniri, quam insontes absolui. Sola accusan-
tem niti ueritate honestum est, conuiciis autem et maledictis indulgere
turpe et inhumanum. Romae quidem honorificum sibi putabant uiri
principes, tam accusare ciues noxios, quam defendere innoxios. Et certe
magnificum est in primis omnibusque tum priuatis, tum qui in magi-
stratibus sunt, gloriosum eum, a quo nulla priuatim iniuria laesus sis,
accusare, eum etiam defendere, a quo commodi nihil expectes, sed so-
lius reipublicae causa illum adducere in iudicium, hunc periculo libera-
re. Itaque M. Cice: Verrem accusauit; defendit Sestium, Muraenam et
alios permultos. Idem fecisse C. Iulium Caesarem, illum Romanae mo-
narchiae primum conditorem, Cicero testatur. Cato iunior tribunus ple-
bis, cum iureiurando professus esset se ei quiccunque largitione adipi-
sceretur magistratum diem dicturum esse, accusauit L. Muraenam con-
sulem designatum ambitus, quod per largitionem obtinuisset. Sed Mu-
raena M. Cicerone defendente absolutus, tantum abest ut se inimicum
Catoni praeberet, ut et in consulatu omnia ex eius sententia gereret et in
reliqua uita illum[ obseruaret. Vidit nimirum Muraena Catonem non
animo inimico, sed reipublicae studioso ad accusandum descendisse.
Itaque uir bonus eiusque, cuius accusabatur, criminis minime sibi con-
scius, nihil de beneuolentia in Catonem sua remisit, sed magis etiam se;
illi debere prae se tullt, quod reipublicae causa contra omnes, qui eam
laesisse putarentur, acernme pugnaret.
3. Nec incommodum esset si, quemadmodum Romae olim et in
Graecis rebuspublicis, apud nos quoque censores uel nomophylaces
constituerentur, quorum munus esset, non tantum mutas legum litteras
obseruare, sed corruptoribus contrauenire uimque et dignitatem earum
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
56
tueri ac eis ita consulere, ne aut desuetudine abrogentur, aut temeritate
et audacia alicuius uiolentur. Ad haec etiam facta hommum, quod in
primo libro tradidimus, notare ad legesque reuocare atque accusatores,
quid facto opus esset, admonere; ita inuidia inter multos partita magis
tolerabilis foret.
4. Si leges ea breuitate et perspicuitate conscriberentur, ut facile di-
sci et a quouis intelligi possent, certe illud quoque fieret, ut multi cau-
sas suas iudici exponerent neque necesse habereirt causidicorum opera
uti, qui profecto suis fucis causas saepe intricatiores reddunt et in mul-
tos annos extrahunt. Sic enim ex fortunis clientum suorum ditescere
didicerunt. Itaque interest reipublicae iuratos causidicos habere, atque
precia constitui, ultra quae nihil a cliente illis petere liceat.
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
57
CAPUT XIX
Executores sententiae a iudice latae; et hic de carnifice.
Recte illud constitutum est, ut de quo a iudicibus sententia lata est,
id alii magistratus exequantur. Quo enim minus laborabunt ex inuidia
ii, qui res ab aliis iudicatas, perficient, eo facilius exequutionibus fines
imponentur. Nescio, an carnificum hic mentio sit facienda, nam et illi
ministri iudicum sunt, quorum imperata exequuntur et nisi illi essent,
iudices sententiam suam, ne inanis esset, exequi oporteret. Quod si
magistratus in hunc usum gladium gestat, ut nocentes puniat, certe qui [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • dirtyboys.xlx.pl